Tractātiō prīvātōrum

Quī sumus.

Pāgi­na nōs­tra https://tusculanum.la/ est.

Annotatiōnēs

Cum eī, quī pāgi­nam nōs­tram visunt (inde hos­pi­tēs), ali­quid anno­tant, data, id est (inde i.e.) anno­tā­tiō­nem, IP hos­pi­tis, atque UA col­li­gi­mus et ser­vā­mus, ut spam dēvītetur.

Cēte­ra apud https://wpdiscuz.com/ auc­tō­rem huius anno­ta­tiō­num addi­ta­men­tī (vul­gō ‘plu­gin’) legī possunt.

Pictūrae

Sī quam pic­tū­ram pāgi­nae nōs­trae affers (vul­gō ‘upload’), vīta eas quae locī data (EXIF GPS) inclū­dunt, nam hos­pi­tēs omnem pic­tū­ram dēfer­re (vul­gō ‘down­load’) atque locī data extra­he­re possunt.

Crūstula

Sī quid nomen, ali­quam anno­ta­tio­nem, inscrip­tio­nem elec­tro­ni­cam tra­dis, ea crūs­tu­la, i.e. ‘cookies’ ser­ua­mus. Hoc tui gra­tia, ne quid rur­sus dan­dum tibi sit, quan­do ite­rum anno­ta­re uelis.

Si ad nomen dan­di (vul­gō ‘log in’) pāgi­nam navi­gās, crūs­tu­lum fāci­mus an navi­ga­tō­rium (vul­gō ‘web brow­ser’) crūs­tu­la acci­piat ut decernamus.

Nōmen datō, etiam ali­quot crūs­tu­la fāci­mus, i.e. nōmen tes­se­ram­que (vul­gō ‘pas­sword’) obscū­rā­tam (vul­gō ‘encryp­ted’), ac quās pāgi­nās vis­ās cōn­ser­vā­mus. Nōmen dan­dī crūs­tu­la duās sep­ti­mā­nās, pāgi­nās vīsen­dī annum tenē­mus. Sī “Remem­ber Me” pre­mīs, duās sep­ti­mā­nās nōmen reti­nē­bi­tur. Sī sēcē­dēs (vul­gō ‘log out’), crūs­tu­la delentur.

Sī quid scrīp­tum sīve mūtās sīve ēdīs, crūs­tu­lum quod­dam in navi­ga­tō­riō ser­vā­bi­tur. Nihil hoc crūs­tu­lum pri­va­tō­rum, ID tan­tum scrīp­tī inclū­dit. Dēlē­tur post diem.

Rēs Aliunde hic sitae

Scrīp­ta in hīs pāgi­nīs rēs ali­un­de sitās (vul­gō ‘emb­edded’), e.g. pic­tū­rās, pel­li­cā­lās (vul­gō ‘videos’), scrīp­ta habē­re pos­sunt. Haec rēs ita agunt qua­si eōrum pāgi­nās vīsēs. Haec pāgi­nae data col­li­ge­re, crūs­tu­līs utī, tē variīs modīs ves­ti­gā­re pos­sunt, prae­ser­tim sī et eīs in pāgi­nīs nōmen dedistī.

Cui data tua tradīmus

Sī tes­se­ram recen­sē­re petīs, in ē‑pistula (vul­gō ‘e‑mail’) īnscrip­tiō­nem IP tibī mittemus.

Quoūsque retinēmus data

Sī quid anno­tās, anno­ta­tiō īnfī­nī­te reti­nē­tur. Hoc ut novas anno­ta­tiō­nes respōn­sa­que agnōs­ca­mus, nec sin­gu­lae a nobīs curān­dae sint.

Quī nōmen Tus­cu­lā­num impō­nunt (vul­gō ‘regis­ter’), eōrum prī­vā­ta impo­si­ta ser­van­tur. Haec pro­prie­tā­tēs ab ūso­ri­bus ipsīs mūtā­ri pos­sunt, nisī nōmen quod dede­runt. Situs por­rō admi­nis­trā­tō­rēs data mūtā­re possunt.

Quantam potestātem dē rēbus tuīs habēs

Sī nōmen Tus­cu­lā­num impō­suis­tī, aut sī quid anno­tās­ti, data tua tibī omnia, sīve quae dedis­ti, sīve quae ser­vā­ban­tur, expor­tā­rī pos­sunt. Etiam nōs omnia dē tē dēlē­re petas licet. Hoc ea, quae ser­vā­rī debent sīve admi­nis­trā­tiō­nis, sīve legi­ti­mō­rum, sīve cōn­ser­vā­tiō­nis cau­sa, ea peti­tiō non attingit.

Quō data mittimus

Anno­ta­tiō­nes pro­gram­ma­te quō­dam dis­pun­gun­tur ut spam dēvītetur.