Septem corvī

Cui­dam virō sep­tem filiī, sed nul­la fīlio­la adhūc erat, quam­vīs licet dēsī­de­rā­ret. Demum uxor illī ite­rum spem īnfan­tis refē­cit et, quum pepe­ris­set, īnfāns puel­la pate­fac­ta est. Gau­dium mag­num, puel­la autem īnfir­ma et par­va erat, prop­ter­eā­que domī ob mor­tis perī­cu­lum bap­ti­zān­da fuit. Pater unum ex pue­rīs ad fon­tem aquā­tum mīsit. Cēte­rī sex cum eō cucur­rē­runt et, quum prī­mus quis­que situ­lā hau­rī­re vel­lit, haec illīs in puteum ceci­dit. Tum stā­bant et nescī­vē­runt, quid face­rent, neque etiam domum red­īre ausī sunt. Quum adhūc domum nōn red­īs­sent, pater impa­tiēns fac­tus et locu­tus est: «Sānē ite­rum oblī­tī sunt, quod lūdum lūde­bant, istī impiī.» Timuit, nē puel­la nōn bap­ti­zā­ta more­rē­tur, īrā­que com­mō­tus clā­mā­vit: «Uti­nam pue­rī cor­vī fac­tī sint.» Vix ver­bīs dīc­tīs sub­itō in āēre super caput strī­dō­rem audī­vit, sur­sum spec­tā­vit sep­tem­que piceōs cor­vōs in cae­lō volan­tēs vīdit.

Paren­tēs exse­crā­tiō­nem reci­pe­re nōn jam pote­bant. Ut dam­num sep­tem filiō­rum mae­rue­rant, sīc sal­tem sē per filiam mox con­va­les­cen­tem atque pul­chriō­rem fien­tem cōn­so­lā­tī sumus. Diū nē nescī­vit qui­dem se frā­trēs habuis­se, nam illī huius gra­tiā cavē­runt, nē id memo­rā­rent, quo­ad quon­dam homi­nēs dē hāc dīcen­tes for­te audī­vit sē puel­lam qui­dem pul­chram, sed noxiam fātō­rum frā­trum suō­rum esse. Tum per­do­luit et ad paren­tēs iit et quae­sī­vit, num frā­trēs habuis­set et quō per­vē­nis­sent. Nunc paren­tēs rem occul­tam nōn diu­tius tacē­re potuē­runt, at dīxē­runt cae­lī fātum et nātum eius fuis­se cau­sam, cuius insōns esset. Puel­la tamen cot­ti­diē con­scien­tiā mor­dē­bā­tur putā­bat­que sibī frā­trēs sal­van­dōs esse. Ea nōn acquiē­ta clam prō­fec­ta est et pro­cul iit, ut ali­quō locō frā­trēs suōs quō­cum­que modō inves­tī­gā­ret ac libe­rā­ret. Nihil sēcum dūxit, nisī ānu­lum, ut paren­tium suō­rum remi­nis­ce­rē­tur, frus­tum panis, ut ede­ret, ampho­ru­lam aquae, ut bibe­ret, sel­lu­lam­que, ut quiēsceret.

Nunc iit pro­pius atque pro­pius fīni­bus mun­dī. Ibī sōlī obviam vēnit, quī nimis cali­dus et ter­ri­bi­lis erat atque libe­rōs par­vōs ede­bat. Citus aufū­giēns ad lūnam per­cu­cur­rit, sed frī­gi­da atque atrōx atque mala erat et, quum puel­lam anim­ad­ver­tis­set, dīxit: «Ol‑, Olfa­ciō car­nem, immō vērō homi­nis!» Nunc eā citius sē ablā­tā ad side­ra benī­gna et bona in sel­lu­līs pro­priīs seden­tia vēnit. Lūci­fer autem sur­rē­xit, eī gal­li­nae os crū­ris dēdit dīcēns: «Si ossī­cu­lum nōn habēs, mōn­tem vitreum nōn clau­de­re poteris, et in mon­te vitreō fra­trēs sunt.»

Puel­la os acce­pit, pan­nu­lō invol­vit, ite­rum dis­ces­sit, dum mon­tem vitreum asse­cū­ta sit. Por­ta clau­sa erat ita­que clā­vem prō­me­bat, sed illa, quum pan­nu­lum ēvol­ve­ret et vacā­tum pate­fac­tum esset, donum sīde­rum bonō­rum āmī­sit. Quid nunc face­ret? Frā­trēs ser­vā­re voluit, sed eī nōn clā­vis mon­tis vitreī erat. Sorōr­cu­la bona cul­trum sump­sit, digi­tu­lum par­vum secā­vit, id in por­tam insē­vit, beā­ta rēclū­sit. Eī, quum intrā­vis­set, obviam vēnit nān­u­lus: «Mea puel­la», inquit, «quid quae­ris?» «Quae­rō», puel­la respon­dit, «frā­trēs meōs, sep­tem cor­vōs.» Nānus dīxit: «Domi­nī cor­vī domō absunt, sed, sī usque adeō expec­tā­re vīs, dum red­iē­runt, introī.» Tum nān­u­lus cibōs cor­vō­rum intrō­dū­xit et in sep­tem catīl­lōs atque sep­tem pōcil­la pōsuit. Īnscia puel­la sēcum cogi­tā­vit: «Ut frā­trēs ser­vem, unum os āmī­sī. For­si­tan ōs pau­lu­lum cibīs dē unō quō­que catil­lō et pocu­lō com­plē­tum sit!» Ita­que frus­tu­lum dē catīl­līs edit atque haus­tu­lum dē pōcil­līs hau­sit; in ulti­mum pōcil­lum autem ānu­lus, quem sēcum dūxe­rat, for­te cecidit.

Sub­itō strī­dō­rem ven­tum­que audī­vit et pau­lō post nān­u­lus dīxit: «Ecce! Domi­nī cor­vī domum volā­vē­runt!» Venē­runt ēsum atque haus­tum et quae­si­vē­runt catīl­lōs atque pocu­lōs suōs. Sin­gil­lā­tim dīxē­runt: «Quis dē catīl­lō meō edit? Quis dē pocu­lō meō hau­sit? Cer­te hoc fecit ōs homi­nis!» Et obviam sep­ti­mō, quum in fun­dum pocu­lī descen­de­ret, ānu­lus vol­vit. Vīdit et cōgnō­vit ānu­lum patris atque mātris: «Deus faciat», inquit, «Sī sorōr­cu­la nos­tra affuis­set, sal­vā­vis­sē­mus.» Puel­la, quum post por­tam sta­ret et aus­cul­tā­ret, audī­vit, quid sep­ti­mus cor­vus dēsī­de­rā­ret, et prō­vē­nit tum­que omnēs cor­vī fōr­mās hūmā­nās recē­pē­runt. Et inter sē ample­xī et oscu­lā­tī sunt et jūcun­dī domum rediērunt.

Haec fābu­la a frā­trī­bus Grimm trā­di­ta in Latī­num ab Jācō­bō ver­sa est.

Scrīptor
Etiam scrīpsit Jācōbus
Bingō!
Bin­gō est lūdus for­tū­nae, in quō quis­quis lūsor nume­rōs variā seriē in...
Lege magis
0 replies on “Septem corvī”