Epistulae fēlis

Hele­na est, quam māter tua tē nōmi­nat. Sciō, nam in ejus mēn­sam scrīp­tō­riam nunc sal­uī, dum abest, spec­tā­vī et per­sua­sum est mihī idem jūs tē sīc nōmi­nan­dī quam illī esse, nam etsi catu­lus meus mihī­que spe­ciē simi­lis esses, magis tē nōn amā­rem. Quō­tiēns bene in gre­miō merī­diā­vī! Quan­tum frūs­tī car­nis ex cēnā tuā mihī ser­vā­vis­tī! Ō, dum spī­rō, num­quam mūrem ali­quid tuī tan­ge­re sīnam.

Īnfē­lī­cis­si­ma eram, quum pro­fec­ta esses, et nescī­vī, quid face­rem. In hor­reum iī et dor­mī­re voluī, nam dor­mī­re est opti­mum īnfē­lī­cum ani­mā­lium putō. Sed sine vete­rī Caro­lō in hor­reō sup­plō­den­te nōn sus­ti­nē­re potuī. Ergō in hor­tum iī et sub roseīs rosīs jacuī et mus­cās cēpit. Cir­cum rosās mus­cae sunt, quae magis quam aliās abs mē num­quam ēsae amem. Tibī viden­dum est: Meus modus capen­dī ab tuō val­dē dif­fert. tē eās num­quam ēde­re anim­ad­ver­tis et mīror tē mihī benī­gna esse, quum tam crū­dē­lis sīs tē mus­cās inep­te nēcāre.

Sae­pe dē eā rē loquī dēsī­de­rō. Quō­niam tua cara māter mē scrī­be­re docuit, tibī dē mul­tīs rēbus dīcam, cujus ite­rum ite­rum­que īnfēlix eram, quod effī­ce­re nōn potuī, ut mē intel­le­ge­res. Ani­mō omni­nō dēfi­ciō, ut lin­guam hūmā­nam dis­cam, et dubi­tō, an homō ope­ram det, ut nos­tram dis­cat. Ita­que fēlēs omi­ni­nō socie­tā­te inter nōs con­ti­nē­mus, quae ratiō­nem nos­tram quan­tum pro­hi­beat, tan­tum pos­si­mus; etiam locus, ubī tan­til­lae felēs alan­tur, ut Amer­s­tium, sōlus est. Sī fēlēs domi­nae Hit­ch­co­ck et filiī jūdi­cis Dick­in­son nōn fuis­sent, verō loquī oblī­ta essem.

Quum domī es, nōn per­tur­bor loquī nōn pos­se, nam ver­bum quem­que abs tē dic­tum intel­le­gō et ludōs lae­tis­si­mōs pilā rubrā lūdi­mus. Haec in locu­lō armā­rio­lī in cubicu­lō posi­ta est. Māter tua, quum pōne­ret, sē mihī con­ver­tit, «Mīse­ram Fēli­cu­lam!», inquit, «Tibī nōn jam ludī lae­tis­si­mī sunt, quo­ad Hele­na domum red­iit» et cer­tō flē­ren­da sen­tiō. Sed stul­tum esse immū­tā­bi­le flē­re dūcō, tum igi­tur ali­quid in sinis­trō ocu­lō esse fefel­lī et pede ter­sī. Mē ali­quid flē­re rāris­si­mō est, nisī lac effūsum.

Mē sae­pe flē­vis­se, ut prī­mum id acci­dat, mihī faten­dum est: Et sem­per lac­tī fēlis acci­dit. In vete­rī ampho­rā frāc­tā, quae con­tac­tū mini­mō con­ci­dit, ita pōni­tur, ut opti­mē obstet. Jōsīās in casā con­ti­nuō catīl­lum cae­ru­leum meum ēver­tit et, quum mē bonum jen­tā­cu­lum lac­teum habē­re cōgi­tā­rem, mihī sunt nihil, nisī mus­cae, quae nihi­lī, nisī volup­tās lūdi­cra, sunt. Ut dīcam, ita gau­deō, quod sciō, quum domum red­ie­rīs, tē mihī cībum meliō­rem petī­tū­ram esse.

Tē cas­ta­neās invē­nis­se spe­rō, quās in fun­dō cur­rūs tibī posuissem.

Nec dē aliō quō­quam ad pōnen­dum, quae tē meī memi­ne­rit, cōgi­tā­re pos­sum: Sed timeō, nē mē illās posuis­se num­quam putēs, et dolen­dum est, sī nōn cōgi­tēs, quod super sēdem cum illīs nitī mihī ter­ri­bi­le erat et, ut maxi­mās fer­rem, den­tēs ita teten­dī, ut clau­dī fac­tī sint.

Trēs den­tēs liō­nēs pul­chrī in xys­tō sunt, sed suspi­cor nōn super­es­se, dōnec red­iis­tī. Vir incō­gni­tus in hor­tō tuō age­bat, quum eum obser­vā­rem, atta­men invē­nī, quid face­ret. Timeō, nē injū­cun­dum sit. Sī magis invē­niam, dē eā rē in secun­dīs lit­te­rīs dīcam. Cūra, ut valeās!

Lege magis.

Chartellae
Scrīptor
Etiam scrīpsit Jācōbus
Septem corvī
Cui­dam virō sep­tem filiī, sed nul­la fīlio­la adhūc erat, quam­vīs licet dēsī­de­rā­ret....
Lege magis
0 replies on “Epistulae fēlis”