Sōnetum XVIII (Guliēlmus Shakespeare)

An similem aestīvae pingam tē, cāre, diēī? 
 Haud ita fit cōnstāns, haud ita pulchra dies.
Flabra novās agitant, Mājō sua gaudia, frondes, 
 Ac brevis aestīvam continet hōra moram
Sōl, oculus caelī, nimiīs fervōribus ardet
 Interdum, aut hebes est aureus ille color;
Pulchraque dēclīnant ā pulchrō, forte cadūcā,
 Aut quia nātūrae lēx ita flectit īter.
At tibi perpetua est, indēclīnābilis aestas,
 Dēciderit nulla flōs tuus iste diē; 
Mors nihil ipsa suīs dē tē jactābit in umbrīs,
 Carmine in aeternō dum sine fīne virēs.
Dōnec homō spīrābit enim poteritque vidēre,
 Vīvit in hōc vītae carmine causae tuae.

Hoc car­men initiō ab Guliēl­mō Shae­ke­s­pea­re Ang­li­cē scrīp­tum est. Alfrē­dus Thō­mas Bar­ton ex Ang­li­cō in Latī­num convertit.

Etiam scrīpsit Redāctiō Tusculāna
In Gaurum
Perpetuō loqueris, nec dēsinis; idque molestum Omnibus est, et scīs; sed tibi,...
Lege magis
0 replies on “Sōnetum XVIII (Guliēlmus Shakespeare)”